- MENELAUS
- I.MENELAUSAnaeus (Anaea autem Cariae urbs est) historicus summus vocatur Stephano in Α᾿ναία. Diversus ab eo est Menelaus poeta. qui patriâ Aegaeus fult, et Thebaidem libris 12. aliaque, teste Suida scripsit.II.MENELAUSfil. Atrei et Aeropes, ut Homer. tradit. Philisthenis vero, ut Hesiodus, et frater Agamemnonis, Rex Spartae; uxoriô iure, Helenâ uxore filia Tyndari seu Tyndarei Laconum Regis a Paride Priami filio se absente, raptâ, collectâ mille navium classe, Agamemnonis ductu in Troiam movit: Quam. iam totâ Phyrgiâ, atque Mysiâ devastatâ, Graeci decennali bellô oppugnatam, tandem fraude magis, quam viribus expugnaverunt: Sic coniugem Menelaus recepit, post octavum erroris annum domum redux. Homer. Pater ex ea Nicostrati et Megapenthis, quibus a Laconibus repudiatis, in regnum receptus est Orestes Agamemnonis filius, ductâ in uxorem Hermione Menelai filiâ, Tyndarei nepte. Pausanias Corinth. quorum filii, Penthilus ex regno Mycenarum, et Tisamenus ex regno Spartae, ab Heraclidis in Peloponnesum redeuntibus, pulsi sunt, annô a Troiae casu 80. Vide Orestes etc. Item Marthematicus, sub Traeiano: auctor librorum 3. de Sphaera, quos Mersennus edidit. Item Praetor Ptolemei, Salaminae praefecti, Polyaen. l. 4. c. 7. ex 7.III.MENELAUSquidam frater Simonis et Lysimachi, ex tribu Beniamin, qui cum sacerdotium Iudaeorum, pulso Iasone, per fraudem adeptum occupâsset, sed pecuniam annuam promissam non solveret, Lysimachus frater eius munusnactus est. Mox magnâ vi pecuniae denuo restitutus, Oniam sacrilegia eius improbantem, occidit, per Andronicum. Antiochum dein Epiphanem in profanando templo iuvit, postea vero ab Antiocho Eupatore; Syriae rege, interfectus est. 2. Machab. c. 4. v. 23.IV.MENELAUSurbs Aegypti, Strab. l. 14. eadem Canopo. Vide ibi. Est et urbs Marmaricae; Portus Menelai. Corn. Nep. in Agesilao. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.